/   /   /  Lévitique 14:41     

Lévitique 14.41
Vulgate


La purification de la lèpre

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes
6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati
7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
18 et super caput eius
19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum
20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium
22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram
27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum
28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
30 et turturem sive pullum columbae offeret
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

La lèpre des maisons

33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus
39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum
43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum
47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum
50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo
53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
54 ista est lex omnis leprae et percussurae
55 leprae vestium et domorum
56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV