/   /   /  1 Rois 5:2     

1 Rois 5.2
Vulgate


1 Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum AEgypti offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus
2 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae et sexaginta cori farinae
3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
4 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen a Thaphsa usque ad Gazan et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
5 habitabatque Juda et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
6 et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium et duodecim millia equestrium
7 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
8 hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex juxta constitutum sibi
9 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris
10 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et AEgyptiorum
11 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalcol et Dorda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
12 locutus est quoque Salomon tria millia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille
13 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hyssopum quae egreditur de pariete et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus
14 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam ejus

Préparatifs pour la construction du temple

15 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore
16 misit autem et Salomon ad Hiram dicens
17 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
18 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus
19 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo
20 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii
21 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum
22 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis
23 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae
24 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius
25 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos
26 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo
27 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum
28 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione
29 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte
30 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus
31 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos
32 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible








Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV