Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Les hauts fonctionnaires de Salomon
1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel 2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos 3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis 4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes 5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis 6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 16 Baana filius Usi in Aser et in Balod 17 Iosaphat filius Pharue in Isachar 18 Semei filius Hela in Beniamin 19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
Puissance de Salomon
20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes