/   /   /  Daniel 3:15     

Daniel 3.15
Vulgate


Dans la fournaise

1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciae Babylonis.
2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.
3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor rex;
4 et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:
5 In hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex.
6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
7 Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguae, adoravemit statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex.
8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos,
9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive!
10 Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream;
11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
12 Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach et Abdenago; viri isti contempserunt, rex, decretum tuum, deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, praecepit ut adducerentur, Sidrach, Misach et Abdenago, qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene, Sidrach, Misach et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
15 Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam quam feci. Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea?
16 Respondentes Sidrach, Misach et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi;
17 ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de
manibus tuis, o rex, liberare.
18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach et Abdenago; et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit, ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis;
22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis; porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach et Abdenago, interfecit flamma ignis.
23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
24 Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
26 Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula:
27 quia justus es in omnibus quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.
28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum, Jerusalem, quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec, propter peccata nostra.
29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus;
30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset.

Rêve à propos d’un grand arbre

31 Omnia ergo quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti;
32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram.
33 Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te.

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV