Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
1 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur 2 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 3 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 4 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 5 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 6 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 7 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 8 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 9 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 10 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 11 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 12 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 13 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 14 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 15 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 16 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 17 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 18 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 19 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 20 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 21 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 22 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 23 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 24 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 25 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 26 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae