Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
1 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.
Daniel dans la fosse aux lions
2 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum et viginti, ut essent in toto regno suo. 3 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. 4 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. 5 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis; nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. 6 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. 7 Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in aeternum vive! 8 Consilium inierunt omnes principes regni toi, magistratus, et satrapae, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine, usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. 9 Nunc itaque, rex, confirma sententiam, et scribe decretum, ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat. 10 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. 11 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam; et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat. 12 Viri ergo illi curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. 13 Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus, usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo, juxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet. 14 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel, de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. 15 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est; et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. 16 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est, ut omne decretum quod constituerit rex, non liceat immutari. 17 Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. 18 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. 19 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus; cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. 20 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit; 21 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? 22 Et Daniel regi respondens, ait: Rex, in aeternum vive! 23 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci. 24 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. 25 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum; et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. 26 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur! 27 A me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis; ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula; et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum. 28 Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caelo et in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum. 29 Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae.