Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Intervention n° 4 de Job
1 respondens autem Iob dixit 2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia 3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat 4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas 5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum 6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum 7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi 8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris 9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit 10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis 11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem 12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia 13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam 14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat 15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram 16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur 17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem 18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum 19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens 21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans 22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis 23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet 24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium 25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios