/   /   /  Job 16:6     

Job 16.6
Vulgate


Intervention n° 5 de Job

1 respondens autem Iob dixit
2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
5 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
6 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
22 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV