Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Intervention n° 5 de Job
1 respondens autem Iob dixit 2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis 3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris 4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos 5 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis 6 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me 7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt 17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces 18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus 19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis 20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus 21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 22 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo