/   /   /  Néhémie 7:11     

Néhémie 7.11
Vulgate


Installation et reprise des activités

Les Israélites revenus d’exil avec Zorobabel

1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas
2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
3 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
4 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae
5 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel
8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
10 filii Area sescenti quinquaginta duo
11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo
12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque
14 filii Zacchai septingenti sexaginta
15 filii Bennui sescenti quadraginta octo
16 filii Bebai sescenti viginti octo
17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem
19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque
21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
22 filii Asem trecenti viginti octo
23 filii Besai trecenti viginti quattuor
24 filii Areph centum duodecim
25 filii Gabaon nonaginta quinque
26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
27 viri Anathoth centum viginti octo
28 viri Bethamoth quadraginta duo
29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus
31 viri Machmas centum viginti duo
32 viri Bethel et Hai centum viginti tres
33 viri Nebo alterius quinquaginta duo
34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
35 filii Arem trecenti viginti
36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
38 filii Senaa tria milia nongenti triginta
39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
40 filii Emmer mille quinquaginta duo
41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
42 filii Arem mille decem et septem Levitae
43 filii Iosue et Cadmihel filiorum
44 Oduia septuaginta quattuor cantores
45 filii Asaph centum quadraginta octo
46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
49 filii Anan filii Geddel filii Gaer
50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda
51 filii Gezem filii Aza filii Fasea
52 filii Besai filii Munim filii Nephusim
53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
54 filii Besloth filii Meida filii Arsa
55 filii Bercos filii Sisara filii Thema
56 filii Nesia filii Atipha
57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel
59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque
68 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti
69 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
70 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
71 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
72 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et janitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinaei et omnis Israël in civitatibus suis

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV