Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Lamentation dans le malheur
1 intellectus Aethan Ezraitae 2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis; 4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma 6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam 16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 19 quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri 20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 37 semen eius in aeternum manebit 38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma 39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma 47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma 50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat