Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum 2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem 3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus 4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar 6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es 7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti 8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen 9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica 10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies 11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti 12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis 13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre 14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre 15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus 16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur 17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph 18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus 19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem 20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos 21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
Mort de Joseph
22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis 23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph 24 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob 25 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto 26 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto