/   /   /  Daniel 8:10     

Daniel 8.10
Vulgate


Vision du bélier et du bouc

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram principio,
2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione; vidi autem in visione esse me super portani Ulai.
3 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus; fecitque secundum voluntatem suam, magnificatus est.
5 Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem, et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.
8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis, cumque crevisset,
fractum est cornu magnum et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos caeli.
9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum, et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.
10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli; et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est, et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.
12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata, et prosternetur veritas in terra: et faciet, et prosperabitur.
13 Et audivi unum de sanctis loquentem; et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
14 Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti; et mundabitur sanctuarium.
15 Factum est autem cum viderem, ego Daniel, visionem, et quaererem intelligentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
16 Et audivi vocem viri inter Ulai; et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.
17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam; cumque venisset pavens corrui in faciem meam; et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram; et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis, quoniam habet tempus finem suum.
20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
21 Porro hircus caprarum, rex Graecorum est; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.
22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus;
23 et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones.
24 Et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis; et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus; et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos; et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
26 Et visio vespere et mane quae dicta est, vera est; tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
27 Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretatur.

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible








Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV