/   /   /  Nombres 17:9     

Nombres 17.9
Vulgate


1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens
2 Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
3 in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël
4 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari
5 ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Moysen.
6 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens Vos interfecistis populum Domini
7 Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret
8 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis Quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
9 Dixitque Dominus ad Moysen
10 Recedite de medio hujus multitudinis etiam nunc delebo eos Cumque jacerent in terra
11 dixit Moyses ad Aaron Tolle thuribulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit
12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama
13 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit
14 Fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core
15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus

Le bâton d’Aaron

16 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
17 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
18 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
19 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
20 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
21 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
22 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
24 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
25 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
26 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
27 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
28 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV