/   /   /  Nombres 13:20     

Nombres 13.20
Vulgate


Des espions en Canaan

1 ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
3 fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
4 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
5 de tribu Symeon Saphat filium Huri
6 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
7 de tribu Isachar Igal filium Ioseph
8 de tribu Ephraim Osee filium Nun
9 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
10 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
11 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
12 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13 de tribu Aser Sthur filium Michahel
14 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
15 de tribu Gad Guhel filium Machi
16 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
17 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
18 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
19 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
20 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
21 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
22 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
23 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
24 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
25 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
26 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
27 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
28 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
29 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
30 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
31 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
32 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
33 Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo quibus comparati, quasi locustae videbamur.

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV