Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
La gloire d’un royaume juste
1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde 2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns 4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum 5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua 7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis 8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt 9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra 10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis 11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso 12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 13 et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino 15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi 16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me 17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum 18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur 19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam 20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;