Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
1 rex magnus Artaxerxes ab India usque AEthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae jussioni obediunt salutem dicit 2 multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est abusi sunt in superbiam 3 et non solum subjectos regibus nituntur opprimere sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias 4 nec contenti sunt gratias non agere beneficiis et humanitatis in se jura violare sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam 5 et in tantum vesaniae proruperunt ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint mendaciorum cuniculis conentur subvertere 6 dum aures principum simplices et ex sua natura alios aestimantes callida fraude decipiunt 7 quae res et ex veteribus probatur historiis et ex his quæ geruntur quotidie quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur 8 unde providendum est paci omnium provinciarum 9 nec putare debetis si diversa jubeamus ex animi nostri venire levitate sed pro qualitate et necessitate temporum ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam 10 et ut manifestius quod dicimus intelligatis Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo alienusque a Persarum sanguine et pietatem nostram sua crudelitate commaculans peregrinus a nobis susceptus est 11 et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem secundus 12 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est ut regno privare nos niteretur et spiritu 13 nam Mardochæum cujus fide et beneficiis vivimus et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem 14 hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas 15 nos autem a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos in nulla penitus culpa reperimus sed e contrario justis utentes legibus 16 et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum et usque hodie custoditur 17 unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat sciatis esse irritas 18 pro quo scelere ante portas hujus urbis id est Susan et ipse qui machinatus est et omnis cognatio ejus pendet in patibulis non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit 19 hoc autem edictum quod nunc mittimus in cunctis urbibus proponatur ut liceat Judaeis uti legibus suis 20 quibus debetis esse adminiculo ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur Adar 21 hanc enim diem Deus omnipotens moeroris et luctus eis vertit in gaudium 22 unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem et celebrate eam cum omni laetitia ut et in posterum cognoscatur 23 omnes qui fideliter Persis obediunt dignam pro fide recipere mercedem qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere 24 omnis autem provincia et civitas quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps gladio et igne pereat et sic deleatur ut non solum hominibus sed etiam bestiis invia sit in sempiternum pro exemplo contemptus et inobedientiae