Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Autres descendants de Juda
1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal 2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi 3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni 4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem 5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara 6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara 7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan 8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum 9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est 11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha 13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath 14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant 15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez 16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel 17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo 18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered 19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi 20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth 21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
Descendance de Siméon
24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius 26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius 27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad 30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David 32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque 33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio 34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel 36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia 38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 42 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc