/   /   /  Daniel 5:26     

Daniel 5.26
Vulgate


Chute de Babylone

1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille, et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
2 Praecepit ergo, jam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor, pater ejus, de templo quod fuit in Jerusalem, ut biberent in eis rex et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae.
3 Tunc allata sunt vasa aurea et argentea quae asportaverat de templo quod fuerat in Jerusalem; et biberunt in eis rex et optimates ejus, uxores et concubinae illius.
4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.
5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae; et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
6 Tunc facies regis commutata est; et cogitationes ejus conturbabant eum, et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et aruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est; sed et optimates ejus turbabantur.
10 Regina autem, pro re quae acciderat regi, et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex, in eternum vive! non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
11 Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor, pater tuus, principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et aruspicum constituit eum: pater, inquam, tuus, o rex;
12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum, inventae sunt in eo, hoc est in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judae, quem adduxit pater meus rex de Judaea?
14 Audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.
15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi, et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
17 Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
18 0 rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor, patri tuo.
19 Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae, tremebant et metuebant eum: quos volebat interficiebat, et quos volebat percutiebat, et quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat.
20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est,
21 et a filiis hominum ejectus est; sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus, foenum quoque, ut bos, comedebat, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud.
22 Tu quoque, filius ejus, Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia;
23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es; et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae, vinum bibistis in eis. Deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque, et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti; porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
24 Idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est.
25 Haec est autem scriptura quae digesta est: Mane, Thecel, Phares.
26 Et haec est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis.
29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
30 Eadem nocte interfectus est Baltassar, rex Chaldaeus.

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV