Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Lois sur la pureté, le vol, la jalousie conjugale
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo 3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum 4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia 9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent 10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit 11 locutus est Dominus ad Mosen dicens 12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens 13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro 14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur 15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium 16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino 17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam 18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit 25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius 26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas 27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo 28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos 29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit 30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt 31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam