/   /   /  Cantique 7:1     

Cantique 7.1
Vulgate


Les filles de Jérusalem

1 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

Le jeune homme

2 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
3 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
4 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
5 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
6 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
7 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
8 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
9 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
10 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
11 ego dilecto meo et ad me conversio eius
12 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
13 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
14 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV