/   /   /  Esther 14:11     

Esther 14.11
Vulgate


1 Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod imminebat
2 cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit jejuniis omniaque loca in quibus antea laetari consueverat crinium laceratione complevit
3 et deprecabatur Dominum Deum Israël dicens Domine mi qui rex noster es solus adjuva me solitariam et cujus praeter te nullus est auxiliator alius
4 periculum meum in manibus meis est
5 audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israël de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis ut possideres haereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es
6 peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum
7 coluimus enim deos eorum justus es Domine
8 et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes
9 volunt tua mutare promissa et delere haereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui
10 ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum
11 ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde
12 memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis
13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
14 nos autem libera manu tua et adjuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam
15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae
16 tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei
17 et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum
18 et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham
19 Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV