/   /   /  2 Timothée 3     

2 Timothée 3
Vulgate


Conseils pour les temps difficiles

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV