/   /   /  Esther 15:1     

Esther 15.1
Vulgate


1 et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua
2 memorare inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
3 et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte
4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua
5 cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas
6 et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens
7 altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans
8 ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum
9 ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu
10 cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput
11 convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur
12 quid habes Esther ego sum frater tuus noli metuere
13 non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est
14 accede igitur et tange sceptrum
15 cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum ejus et osculatus est eam et ait cur mihi non loqueris
16 quae respondit Vidi te, domine, quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuae.
17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum
18 cumque loqueretur rursus corruit et pene exanimata est
19 rex autem turbabatur et omnes ministri ejus consolabantur eam

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible







Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV