Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Attente de l’intervention divine
1 in finem filiis Core ad intellectum 2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis 5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum 22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem 24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum