Lire la Bible en ligne dans la traduction de votre choix : Louis Segond 1910, Nouvelle Edition de Genève, Segond 21, Darby, Bible du Semeur, Bible Annotée, Ostervald, Martin, Sacy, Nouveau Testament Populaire, etc.
Confiance dans la difficulté
1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione 2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant 4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa 5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas 6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem 10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos 11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris 12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra