/   /   /  Psaume 134     

Psaumes 134
Vulgate


Appel à la louange

1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis
8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem
14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

Télécharger l'application Bible.audio

Soutenez bible.audio

Afficher un passage

Veuillez saisir un passage.

Chercher dans la Bible








Partager


Cette Bible est dans le domaine public.

JE FAIS UN DON POUR CHRÉTIENS TV